Latin
FRID. FRANZIVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 389
Unproofread scanNot analysed yet
quae Auerroes aeque ac Interpres obscurius reddidit, Animalia igitur, quae videutur fortia, conuenientiora assumta, masculinae formae et foemminae dicta sunt, et vbi structurae ordinem esse docet Sylburgius, θώα οὖν τὰ μετειληφότη τὰ ἐκπρεπέθερα, i. ε. quae praedita sunt maiori ἐκπρεπεῖα, in quibus decentior forma et gestus apparent: forsan leui transpositione facilius explicari possunt, si sic legantur, τὰ μὲν οὖν ἐκπσεπέστερα ζύα τῶν δοκόυντων ἀνδρείων εἶναι, μετείληφοτα τῆς δὲ τοῦ ἀρῥενὸς ἰδέας καὶ τῆς τοῦ θήλεος, εἰρηται. Quod igitur ad potiora animalia attinet, quae videntur fortia esse, ac cum masculinam, tum foemininam formam habent, de iis satis dictum est. Caettra enim quae sunt, facile possumus praeterire. Τῶνοὶ p. 97. Aristoteli sunt iidem qui ἔυζωνοι, quod Interpres non legisse videtur, reddens, bene lumbosi, sed quod eum sic reddere res ipsa iussit: nec Follinus τὰ περὶ τὴν κοιλίαν λαπαρά vel potius λιπαρὰ reddens quibus venter obesus est, vim verbis inferre nobis quidem videtur, quamuis non negemus, regiones circa ventrem et ventrem ipsum, quod Cl. Editor docet, valde differre. Quid p. 108. sit τὸ μέσον explicat Aristoteles ipse por voces ὄύτε κυρτὸν σψόδρα, ὅὗτο κόῖλον σφόθρα, inde εὖ πεφυκὼς est bene formatus, sine vitio corporis natus, nec de virtute explicandum, nec locus Aristotelis de moribus L. II. c. 9. in subsidium vocandus videbatur. Δεiλοί p. 126. non sunt timidi, sed ignaui, fugientes laborem, his opponuntur enim ἐπιμελεῖς industrii, quam vocem Follinum egregie agites et diligentes reddidisse Cl. Editor obseruat, cum inμελὴς vtramque significationem admittat. Ad illustranda verba Aristotelis p. 147. de pilosis scribentis, οἱ δὲ περὶ τὰ στήθη, καὶ τὴν κοιλίαν, ἄγαν δασέως ἔχοντες, οὐδέπότε πρὸς τοῖς ἀυτοῖ; διατελοῦσιν: Pectore et ventere valde pilosi, sunt homines leues, inconstantes, doct. Franzius scribit: Locus hic valde laborare videtur. Lacuna enim aequiuocatiooem in verbis οὐδέποιε πρὸς τ. ἀ. suspieatur, quic homines sunt sociabiles, et Porta habet pectas et aluus, quae ob pilositatem mente leues, instabiler, et imbeciller notant. Sed nihil mutandum. Qui enim pectoris et ventris regionem habent hirsutam, sunt feruidae humidasque naturae, ac libidinosi sicut aues. Ex nostra vero sententia locus nulla difficultate laborare videtur, nec Andr. Lacuna et Ioh.