Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 39
Unproofread scanNot analysed yet
Praegallia orsus et Clauennae comitatu, peragrato inde Veltelino agro, per vicinos Locarenses et Pesclauienses in Rhaetiam redux, enarrauit; percommode lingua eoniunctos et opere iungens, omnes enim Italica lingua vtuntur. Quare iisdem magistris sacra edocti, iisdem Pontificum artibus oppugnati sunt: complures nacti Italos aduenas, siue probos illos et gnauos, seu nullius pretii, nouarum rerum autores, nihil uisi turbas quaerentes. Qui tractus postquam Rhaetorum factus est, multi illum eius gentis adierunt, verae religioni dediti: qui, quod ipsis domi liberum fuisset, nec peregre dissimulabant. Inde primum illa in eas regiones inuecta, sensim latius manauit, vsque ad Comensem agrum, et per omne adeo Mediolanum, donee ad Monachos et eruditos peruenisset, sedulo illam propagantes: idque satis arduum visum est, cur Roma Quaesitor mitteretur in Veltelinos, qui nihil flagitii reliqui fecit. Hic multa inseruit autor, de scriptis et rebus virorum doctorum, digna quae legantur, quaeque ad Lutherum, Bucerum, et alios pertinent. Adiecit et lepidam apparitionem b. Virginis, quam contra aemulos adornarant Catholici, foedo euentu; nec non alia quardam eiusdem farinae, quorum Vergerius autor est in opusculis. Mul. ti homines et eruditi Italia pulsi ob religionem, ad Rhaetos venerunt, libere eam professuri: pari modo, si Catholicorum sententia standum fuisset, et hinc eliciendi, quod tamen euentus destituit. lidem varios errores inuexerunt, maxime Photinianos, quibus summo studio fautores de plabe conciliarunt. Inter eos Franciscus Calaber, Hieronymus Mediolanensis, et Titianus, maxime insignes fuerunt. Indo discordiae natae in Clero et reliquis, et res Susae ad disceptataotionem partium rediit, vbi Franciscus et Titianus causa victi, cum multis aliis solum verterunt.