# Nova Acta Eruditorum 1776 392

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/392

Pacta illorum nostros eo magis instruere, ac interiore belli cognitione imbuere possunt, quo magis secundum principia atque regulas artis bella recentioris aetatis gesta, atque perpetrata sunt. Omni itaque laude dignus est is, qui ipse scientiae bellicae peritus, hoc officium meritis atque virtuti debitum suscepit, inprimisque tanto studio tantaque diligentia et cura in eo elaborauit, quique omnia distantia remota ac diuersa vno quasi loco congregauit, vt eo illustriora kiceant. a - a Quod vt magis pateat, inquiramus in ipsum librum, et fontes, eq uibus deriuauit A. sonorum illud rerum gestarum flumen, et quibus praesertim rebus, eos, qui antecesserunt fillum, superauit. Nullum plane alicuius auctoritatis scriptorem neglexit, nullum, quem non aperiret, fontem, et pleno haustu non degustaret solum, sed etiam deglutiret, ac in succum et sanguinem verteret. Ramseius enim in vita Turennii non satis nouerat Nimium indulsit illi elefontes, aut noluit eos adhibere. gantiae in scribendo et dicendo, cui saepe veritatem subiicit, mox, se ipsum proponit philosophum, oratorem, ac hominem reipublicae peritum, non eum cuius narrat facta. Neque satis peritus erat rei militaris. Interea primus ille commentarios quarundam Turennii expeditionum, quos tantopere celebrat Puysegur, et omnibus commendat, in lucem protraxit, vti et Ducis Yorkii, et quasdam literas Mareschalli proprias. Patet vero ex ipsis commentariis, Ramseium saepius mentiri, eumque contradicere ipsi qui gessit res narranti. Probationis loco potest esse illa pugnae prope Nordlingam narratio, quae ex hoc libro, Meriani descriptione adiuncta, plus lucis accipit, quam ex Ramseli narratione. Omnes has, quae ante oculos positae sunt, Turennii res gestas, MENSIS AUGUSTUS A. MDOCLXXVI IN ex ipsis Mareschalli commentariis sumsit generosissimus Anctor. In bello annorum 1644. 1648. Puffendorffii adhibuit libros, qui dedit narrationem Suecicam, vti etiam Imperuturias et Bauaricas, vt his aduersariorum narrationibus res plus acciperent lucis, adiectis iis quae Turennius ipse sciro non poterat. Ita adhibuit descriptionem pugnae Friburgicae a Mussaio initae, qui in Germania in exercitu Condei erat. quaeque vt exemplum militaris descriptionis celebris est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
