Latin
RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 397
Unproofread scanNot analysed yet
quamdiu Synodos prouinciales requirimus, quibus haec iura olim exercuit ecclesia. Ad tertium denique genus quod attinet, iurium controuersorum, sagitur: a) de Infallibilitate Papae: hic auctor accedit ad libertatem Ecclesiae Oallicanae, nec se reliquis adiungit, qui Papae oracula tanquam diuina venerantur. b) Quod perhibent, Papam maiorem esse Concilio vniuersali, id docte et subtiliter refutatum est. c) Papae in saecularibus quidquam licere in Principes, recte negatum. De tribunalibus Pontificiis p. 262–289. copiosius et diligentius expositum est, quam vulgo in compendiis luris Canonici, ita tamen vt breuitati, quam in hoc genere requirimus, consuleretur. Restat vt pauca addamus, quibus iudicium nostrum de praestantia huius libri confirmetur: dabimus igitur summam loci de Episcopis p. 395–447. Ho. rum potestas, nullo interueniente, a Christo ortum habet; cum sint successores Apostolorum: illa vel ad ordinem pertinet, vel adiurisdictionem; vtroque, secundum ius diuinum, discernitur ordo Episcoporum ab ordine Presbyterorum, eorum igitur potestas neque a Petro oritur, neque a Pontisi. ce, sed illa in eos confertur sola consecratione, non confirmatione papali, quae recentioris est originis. De iurt Pontificis Episcopatus conferendi, nouosque erigendi, non valet consequentia ad originem potestatis, quae cum his coniuncta est; sic enim Pontificis potestas vix diuinam originem haberet, eiusque ius remouendi Episcopos nihil probat, cum illud, antequam Isidori Decretales consarcinarentur, Synodorum fuerit Prouincialium; quamquam nec ab his Episcoporum iurisdictio possit deriuari. Potius Episcopi dioeceses suo iure suaque auctoritate regunt: qui cum sub inspectione Papae sint, illius tamen nulla est concurrens Iurisdictio in dioecesibus, nullumque ius praeueniendi. Sic, nec aliter explicandus est occumenici titulus, et peruulgatum illud, Episcopos vocatos esse in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Episcoporum Iurisdictio est in omnes et singulos dioecesanos, neque vlla ab hac exemtio praesumitur, neque illa aliter a Pontifice impetranda, quam ob causas canonicas.