# Nova Acta Eruditorum 1776 40

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/40

Horum aliquis fuit Camillus Renatus Siculus: is peior reliquis, maiorem noxam dedit, quod hominibus sensim nec opinantibus venena instillaret. in Rhaetos venit eodem tempore, quo Coelius Curio Pedemontii e vinculis euasit, eosdem petens, Theologosque mire vexauit. Totum Caput quartum in eius Historiam insumtum est, eruditum et lectu dignum, quod ex optimis monumentis, et partim ineditis, sumtum; huic recte Cap. XIV. et XIX. iungi potest de eius asseclia, eorumque motibus. Eiusdem pretii sunt quae de Vergerio tradita sunt Cap. V. Is ex Italia in Rhaetos profugit, et qued aliquamdiu apud Wurtembergenses vixit, Lutheti sen tentiam de sacra coena amplexus est, Veltelinis eam inuito Clero commendaturus, ideoque reliquis notior factus. Eos, cus discessisset, aliquando repetiturus erat, nisi ob infidias, quas ab infesto sibi Catholico in itinere parari audierat, cunctantem mors oppressisset. Cap. VI. exposita sunt quae ad Rhaeticarum ecclesiarum de Sacramentis contentionem pertinent, plerumque omissa ab harum rerum scriptoribus, ideoque grata legentibus, et maxime quod ex certis monumentis patita sunt. Cum ex iis, quae supra de Camillo, Francisco, et Hieronymotradita sunt, facile appareat, Rhaetiam nouarum opinionum non sterilem fuisse: causas autor, in rei fontes inquirens, has prodidit. Magistros tum perbenignos fuisse, et quemlibet aduenam, si saeras litteras sequi se professus esset, lubenter suscepisse: simul illorum tantam paucitatem fuisse, vt non difficile fuerit rudibus eorum partes inuadere. Ea enim tempestate valde rudes, dummodo clamosi, saera docuisse: his multos fauisse, quod neque Apostoli litteras didicissent; tandem, cum suo damno saperent ciues, formula fidei condita est, eni, qui docturi essent, subscriberent; nequicquam Vergerio aliisque Italis obnitentibus. Concepit Phil. Gal itius 1552. cui publice commissum erat: quae, postquam eam Turicenses Theologi consulti probassent, obtinuit ad nostra vsque tempora, hoc libro primum vulganda. Similis et Helueticae (vid. C. XVI.) constitit autoritas. Vergerius, caeterique Itali, quod recusarant tandem fecerunt, formulaeque subscripserunt: pauca tamen arbitrio suo seruarunt.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
