Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 41
Unproofread scanNot analysed yet
Omissis quibusdam capitibus, quibus persecutiones enarrantur Euaugelicorum, siue in Rhaetis ortae Romanis, cum Pontifice aut Imperatore, mouentibus; siue in Gallia et Pedemontio, Rhaetis intercedentibus: ea tradimus, quae Cap. XIII. de Tridentino concilio leguntur, cui omni vi obnisi sunt ciues, annis Saec XVI, 45. 51. 61. Curianus Episcopus ne interesset; frustra illo, et Papa, misso nuncio, contra tendentibus. Cap. XVIII. de vi agitur, quae publice facta est Euangelicis in ea Rhaetia, quas Italiam spectat, autore Carolo Borromaeo, nouo Mediolanensium Archiepiscopo, tam foedo molimine, vt, quos in viis publicis deprehenderent Catholici, commerciorum causa peregrinantes, eos adorti male multarent, et omni merce spoliarent. Et missi elam Monachi, exploratores et proditores aduersariorum, qui nuncios mitterent quaesitoribus haereticae impietatis. Eadem fraude Franc. Cellarius, qui Euangelica aera docuit, e via, proxime Clauennam, Mediolanum raptus est, posteaque Romam deductus: vbi non statim, vt tum fama erat, sed aliquanto serius oppressus est, insignes motus daturus, quos hic omnes luculenter descriptos inuenias. Nec pauca de Zanchio disseruit autor Cap. XVI. XIX. qui Argentorato Clauennam vocatus, tam erudeliter a collegis vexatus est, vt missus Plurium se conferret: multos ibi nactus, cum constantissimos amicos, tum graues inimicos Arianos, Camilli scholam, qui eum clandestina fraude petierunt, prae caeteris Hier. Turrianus.