# Nova Acta Eruditorum 1776 42

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/42

Postea Heidelbergam migrauit; nec tamen amorem et curam rei Rhaeticae deposuit. Hic et mentio iniecta est Mini Celsi Senensis, de quo Schelhornius: cuius scripto hic multum lucis affertur. Is cum Barthol. Syluio scripsit, de Haereticis non capitali supplicio afficiendis“ contra decretum Synodi 1570. quae tectis Arianis opposita est, nouus paulo ante in Rhaetiam aduena, propter sacra ex Italia pulsus; vt Italis suis consuleret, haereseos suspectis aut insimulatis. quorum non exiguus numerus fuit. Addubitatum est quondam an verum illud nomen esset, et annon illo, commentitio, Socinus vel Castellio hominibus impofuissent; at Schelhornius peculiari libello euicit esse genuinum. Marcellus Squarcialupus, eruditis non ignotus, item contra illud decretum libellum edidit, vt de Porta docuit: quod tamen non tam rigide seruatum est, vt multis periculosum esset. Motus inde orti occasionem dederunt Iosiae Simlero, excerpta ex Patribus edendi 1571. de vna persona et duabus personis in Christo. Cap. XX. turbas continet quas Anabaptistae dederunt 1571. simul res Ioh. Gantueri illustrat, fautoris olim Tardii et Frelli, qui ob Anabaptismum exularunt, e certis et nondum editis monumentis. Praetermissis capitibus, quae sequuntur, duobus, quibus res inquietae Rhaerorum narrantur, nobis superuacaneae: de Cap. XXII. pauca dicemus, contentiores de prouidentia et praedestinatione complexo, vtrique Hottingero vix paucis attingendas. Ortae illae sunt 1576. a Stephano Dominico, saerorum ministro, qui in publico concisio accusatus, quod diuerse ab ecelesia de Electione et Reprobatione diuina sentiret, paene Libertinus; (is tum fuit, qui in loco de prouidentia, Deum perindo boni ac mali autorem perhiberet Camilli propago, non infrequens in Rhaetis:) cognita causa absolutam praedestinationem credere visus est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
