Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 43-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vuere et olim complures, iique non prorsus obscuro nomine, qui ad magni huius Principatus historiam componendam certatim prouolarent; illustrium tamen factorum copia, atque adeo memorabilium monimentorum publicorum numero inferiores, longissimo interuallo post se reliquit laboriosissimus et accuratissimus Historiographus, Iosephus Benkô, qui Patriae suae historiem non tam conscripsisse, quam excitasse videtur, in qua vix est quod rerum historicarum amantes, praeter dictionis puritatem, desiderent, cuius defectum his verbis excusat: si qui tamen Stili, vt reliqua taceam, inaequalitatem, pro more huius Seculi, vitio mihi vertant, sciant, ine simplicitate et fide compensare eam volulsse, ideoque non praecauisse, vt scriptorum, quos sequutus sum, verba immutata plerumque scripto meo intertexerem.