Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 47
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus Bembus Cardinalis. Vastatio et occupatio Milkouiae, quae secundum literas Papales in annum 1441. incidit, ex auctoris sententia non diuersa esse videtur ab ea, quae facta fuit per Turcas Tatarosque iussu Amuratis, esseque, quos pontifex maximus per Christi nominis inimicos intellexerit, infideles vero et schismaticos dictos esse partim graeci ritus homines, partim Hussitas, exules Hungaros, Saxonesque exactos ex Hungaria et Transsiluania Sigismundo regnante. Occupata vero hostiliter Milkouiensis Episcopi sede, interfectus fuerit Episcopus, an contra fuga in Transsiluaniam se receperit, non constare; certum tamen esse, iura Episcopalia in Transsiluaniam translata fuisse; cuius rei veritas ostenditur ex auctore Gestorum S. Nicetae p. 71. vbi haec habentur: tandem iura Episcopatus Milkouiensis translata sunt ad Praepositum Cibiniensem, interposita tum Romani Pontificis, tum Vngariae regis auctoritate, ne Albensis Episcopus prouentus Milkouienses praetenderet (ex M. S). Habentur acta in arca capituli Cibiniensis, testante Georg. Hanero in opusc. de Ecclesiis transsiluanicis, pag. 115. Vehementer optamus, vt sine offensa. Auctor Vir doctiss. pergat, patriae suae notitiam, qua coepit dexteritate, fide, atque sollicita diligentia, prodere, atque adeo rei litterariae, historicae potissimum, vires ingenii consecrare. Nos merita eius posteritati commendare non intermittemus. Dio N. II. NOVA ACTA