Latin
ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 50
Unproofread scanNot analysed yet
*Vix fieri potest, quin, post summam curam adhibitam, in opere tam longo et difficili, plurimi restent adhuc errores. Patendum praeterea, quod in figuris omnino deHoc artifici minus perito vitio vertendum, est elegantia. cui Typographus operam eas incidendi ligno commiserat. Si vero nihil occurrat, quod Geometris moram longiorem afferre possit, his vt ignoscant, rogantur lectores. Proles haec est posthuma, quae praemature parentis clarissimi offiImperfectiores ab eo ciis orbata, indulgentiam requirit. relicti erant libri de Logarithmis et de Limitibus quantitatum et rationum. Hos recensuit, emendauit, et in iis defectus quosdam suppleuit, Gulicimus Traiil. L. L. D. Matheseos in Abredonensi Academia Professor, nunc in Ecelefia Cathedrali de Connor Praebendarius. Idem, problemata in Appendice, e complurimis, quae in Auctoris manuscriptis reperiuntur, selegit, et in tribus hisce partibus laborem corrigendi sphalmatos in se beneuole suscepit. Ille quidem amicitiae memor, qua celeberrimus Auctor iam fenex se, inuenem adhuc, complexus est, hanc omnem curam ad scripta eius perficienda perlubenter adhibuit. Iam de opere ipso. Tota, quae nobis superest notitia librorum, quos de sectione determinata scripsit magnus Geometra, Apollonius Pergaeus, soli Pappo Alexandrine debetur, qui omnes, quae in hisce libris continebantur propositiones, vna generali enunciatione inclusit.