Latin
ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 57
Unproofread scanNot analysed yet
Eos autem hoc modo restitutos, Geometriae Vaterum cupidis neque iniucundos, neque inutiles futuros, quam maxime optamus. In Transactionibus Thilosophicis, anni –No. –pag. -videmus, vsum lemuntum Pappi in selutione problematum sectionis determinatae innotuisse viro doctissimo Henrico Peruberton, M. D. quod ostendit exemplo vno ex libro primo, et altero ex libro secundo sectionis determinatae; in hoc autem vltimo non tradit Apollonii determina. tionem, verum aliam, ex qua quidem non immediate cognoscitur, num problema fiori aut non fieri possit. Sed plura hic addere de incomparabili libro non est necessum; id tamen praeterire silentio non possumus, illustrissimum Comitem Stanhopium, qui sumtus omnes edende huic libro liberaliter impendit, nulla alia re magis amorem littorarum et omnis doctrinae, (quem iam olim in hac nostra studiorum Vniuersitate multis modis testatam fecit,) tueri potuisse. Optamus vehementer, commodo lirterarum, vt seruet hunc animum litteris deditum, tueaturque reterem Gentis suae, etiam ex litteris, gloriam. BIBLIOTHECA CRITICA. PARS PRIMA. (Ἡ γὰρ τῶν λόγων κρίσις πολλῆς ἐστὶ πειρας τελεύταων iπιγέrmμa, Longinus). Eiusd. PARS