# Nova Acta Eruditorum 1776 58

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/58

SECVNDA Amstelod. 1777. plagg. 173. in octauo, apud Petrum den Hengst. Auctores exponendae huius narrationis de nouis libris, non solam notitiam librorum nouorum et doctorum hominum ad alios diuulgandam spectant, sed in se recipiunt, se artium ipsarum incrementis profuturos, et, vt pluriQuod vt morum studiis frequententur, effecturos esse. planius dicamus, promittunt, se producendis ex litteris antiquis, Graecis, Romanis, Orientalibus libris recenter editis, nec prorsus omissis e nostrorum temporum studiis iis, quibus aliqua cum antiqua doctrina cognatio et societas est, laudatis cuiusque vel bonis, vel vitiis, ingenia hominum ad laudabilium imitationem excitaturos, et a vituperandis auocaturos esse. Et quia illustria potissimum exempla ad animos commouendos aptissima solent esse, praesertim ad veritatem examinata, nec in superficie tantum, sed intus perspecta, censuram agere maxime eorum librorum, quibus vel auctoris, vel editoris et interpretis, vel argumenti praestantia, momentum aliquod addit, de iisque accurate in vtramque partem exponere decreuerunt ite, vt vel colebrandis virtutibus, vel vitiis reprehendendis, vnice veritatem sequi velint. In rerum varietate vtendum censent ipsa, quam sponte ferunt litterae, suauitate, magis austera et solida, quam dulci et decocta. Ad quam obtinendam inprimis pertinent, quae de librorum argumentis, et historia litteraria disputantur sub cuiuscunque fere exquisitioris et maioris operis recensionis initium, siquidem de Ciceronis eloquentia, et quibus artibus et institutis sit innixa, et ad summum adducta, P. II. init. copiose disseritur. In Symposio Platonis quae contineantur, quamquam breuiter, recisis quae ad ornatum adiecta sint, tamen ordine et perspicue narrantur P. I. p. 35–45. Ibidem p. 79–93. de Buxtorfianorum et Capellianorum concertationibus, siue de diuersis hominum superioris temporis, in re Critica Vet.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
