# Nova Acta Eruditorum 1776 59

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/59

Test. opinionibus, iucunde et vtiliter exponitur. Parte autem II. Phalaridis Epistolis sententiae doctorum, inprimis inter Boyleum et Bentleium controuersiae, p. 63–70. narratae eminent, totiusque Achillis Tatii amatoriae narrationis compages, eum insigni de laudibus vitiisque iudicandi peritia, p. 44–58. demonstrata. Emissi suppresso scriptoris nomine inter Batauos libri, suis auctoribus attribuuntur; quemadmodum P. I. p. 116. Ruhnkenium dissertationis de vita et scriptis Longini, quae etiam praemissa est Toupimo Longino, auctorem esse, et dissertationem de Babrio, a Thirwitto, cuius alia exstant eximia, scriptam, ex P. II. p. 120. discimus. Alia adsperguntur ad eruditorum res pertinentia, qualia sunt quae de Lennepii institutis, moribus, valetudine et morte, P. II. p. 74. sq. perscribuntur. In scriptoribus vtriusque linguae emendationes, explicationes editorum, frequenter commemorantur, et aliae emendationes ac coniecturae, ab acumine et sollertia censorum profectae, inseruntur, quorum e doctrinae copiis ea quoque promuntur, quae ignorata, aut neglecta ab editoribus, ex obseruationibus Criticorum, per varis eorum scripta dispersis, repetenda fuerant. quas Sed enim, Lectorum caussa, censuras librorum, prima vtraque pars complectitur, nominabimus. Igitur parte habentur: I.) Ciceronis Opera ex editione LA. Ernesti li nia nesti Vol. I. quo libri Rhetorici continentur. II.) Platonis Philebus et Symposium ed. I. Fr. Fischeri. III.) Iacobi Bryant Systema Nouum Mythologiae Vol. I. IV.) Vetus Testamentum ex editione Kennicorti. V) Dissertatio de vita et scriptis Longini. Parte autem secunda: I.) Ciceronis Opera ex editione I. A. Ernesti Vol. II. quo Orationes continentur. II.) Analecta Poetarum Graecorum, editore Rich. Fr. Phil. Brunck. III.) Achillis Tatii Historia Amatoria edit. Benj. Boden. IV.) Phalaridis Epistolae, es Bentleii dissertatio ed. Io. D. Lennep. V.) Abulfedae descriptio Aegypti, ed. Ioh. Dau Michaelis. VI.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
