# Nova Acta Eruditorum 1776 60

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/60

) Epicteti Enchiridion, cura Chr. Gottl. Heyne. Altera Editio emendatior et auctior. VII.) Dissertatio de Babrio. VIII.) Examen critique des Anciens Hist. d’Alexandre le Grand, siue Censura Veterum scriptorum de rebus Alexandri Magni. Ingenium Batauorum, qui praeter suspicandi sagacitatem, et coniecturalem rationem, magno locorum similium apparatu, crebrisque ad alios scriptores inuandos digressionibus vtuntur, in his quoque censuris conspicitur. Si cuius notas strictiores breuioresque vident, alia ignorata, alia neglecta queruntur, et ieiunitate offenduntur. Lennepius, qui prolixas et copiosas notas scripsit, multa ad Phalaridem profudit, quae vel ad alios Scriptores notari, vel ad Lexica referri poterant, eximiam copiosae et abundantis doctrinae laudem habet, quam vituperare nesas sit eos, qui ex angusta et famelica doctrina sua aliis impertiri nihil possint. Atque is quidem, cum paucis aliis, Ruhnkenio, Thirwitto, et Heynio, qui insignem demonstratae recte intelligendae Stoicae rationis, ad quam libellus Epicteti est conformatus, atque adeo ipsius libelli intelligendi laudem fert, sine reprehensione transit. Parum probatur Bodenus, de cuius animaduersionibus ita perscriptum est: „Habent „haud paucis locis vtilem comparationem aliorum Eroti„corum, et doctrinam, quamquam eam magis ex recentio"rum commentariis, quam antiquorum fontibus haustam: non item ingenium criticum et scientiam accuratam linaguae, vnde etiam factum est, vt de multis locis, quorum „facilis erat et parata medicina, ei non liqueret.* Kennicottus, vt par est, laudatur, et si quid reprehenditur, molliter, quasi venia et excusatione dignum, tangitur; id solum fere, quod nullam adhuc suorum codieum notitiam exhibuerit, accusatur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
