# Nova Acta Eruditorum 1776 61

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/61

Bryantius prorsus, vt commeritus est, exploditur. Michaelis ex parte laudatus; cum Reiskio collatus, ei cedere cogitur. Brunckius eum hac admonitione dimittitur: „Omnino vnicam nos videmus medelam hanc, "vt ipse Romam eat Cl. Brunckius, codicem Palatinum de„scribat, eumque sicut est, cum ipsis vitiis, nullo nouo „ordine inducto, exhibeat. Ita quartus existet Tomus, „tribus prioribus multum praeferendus, et Brunckius perfecta editoris laude cumulabitur.“ Hac occasione non praetermittimus lenissimam, veramque, vt arbitramur, P. II. p. 32. carminis Meleagri 40. et Homeri ipsius II. a, 11, emendationem. In illo enim legendum esse admonemur, Κἡμοί τοι καλόν ἐστι ὑπὲ σκλάγχνοισιν Μύσκεν κρύπτειν, pro vulgato Κήμοὶ τὸν καλὸν κ. τ. λ. In hoc autem; Οὕνεκα τοι Χρύσην ἡτίμηδ ἀρητῆρα, pro τὸν Χρύσην. In affirmando vsurpatur τoι sane, profecto, vt monuit Valkenar. ad Eurip. Phoen. p. 166. Ernestus autem, quod omnium vnus instructissimus iis, quae ad emendandum et illustrandum Ciceronem valent, ad eum edendum accesserit, summis laudibus cumulatur. Quae enim virtutes inesse debent in Critico Ciceroniano eximiae, in eo agnoscuntur. Primum litterarum Latinarum Graecarumque scientia egregia; tum Latinitatis, et in singulis verbis, et in analogia, constructione, consequutioneque temporum ac modorum, cognitio plane singularis; tum Ciceronianae consuetudinis in figuris atque sententiis intelligentia, et sensus numeri et soni Ciceroniani, auresque tritae notando iusto orationis ambitu; denique copia et vsus librorum antiquorum, tam editorum, quam scriptorum, cum sollertia indagandae ve ae lectionis Quod reprehenper vestigia eius, quae in libris exstat. dunt hoc est: non tantum temporis, curae, ac diligentiae, quantum opus fuisset ad perfectam absolutamque suis numeris editionem efficiendam, in ea collocatum fuisse.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
