Latin
SECVNDA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 62
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum, quod in comparandis locis similibus vel Latinorum, vel Graecorum, parcissimus; in congerendis et commemorandis eruditorum sententiis et emendationibus parum copiosus; in coniecturis proponendis modestissimus fuerit, vnice hoo spectans, vt rei familiari emtorum consuleretur, et sua potius, quam aliena legerentur recocta: hoc displicet. Nam etsi coniecturae ad libros de Oratore, et ad Verrinas orationes, quos libros inprimis sibi tractandos sumserunt. qui censuram huius editionis egere, afferuntur non inelegantes, nec incommodae; tamen cum non omnium idem sit in his rebus iudicium, aliae aliis vel prorsus superfluae, vel facile intermittendae videantur; quibus exceptis, reliquorum numerum vehementer minui necesse sit. Fischero, quasi lacessiti quibusdam verbis eius, quibus in Praefatione, non iam Philebo et Symposio Platonis, de quibus nunc agitur, sed Sophistae, Politico, et Parmenidi, ante aliquot annos praemissa, vsus est, quae eo valere volunt, vt Batauorum in Platone adhuc factas emendationes reiicere vt superuacaneas, et morem, ad quem veteres auctores edant, ad aliam formam reducere videatur, ita sunt iniqui, vt ei Critices tractandae facultatem denegent, arrogantiae eum insimulent, notarum eius ieiunitatem ctiminentur, amoeniores potius facilioresque dialogos, loco Sophistae Parmenidis et Philebi, editos fuisse postulent, plus in rerum obscuritate, dictionisque vi et elegantia explicanda, curae desiderent, indices verborum tironibus vtiles flagitent, solam laboris, assiduitatis, diligentiaeque laudem ei relinquant.