Latin
SECVNDA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 67
Unproofread scanNot analysed yet
Vind. p. 126. 127. et Interpretibus ad Act. Ap. I, 8. Ad anacoluthon sibi placere negat p. 115. in his: Eρωτα δὲ μηδένω πω ἀνθρώπων τετολγυγκέναι ––ὑμνῆσαι, ἀλλ οὕτως ἡμέληται τοσοῦτος θιός. Certissimam Stephani coniecturam, ἡμελῆσθας τοσοῦτον θεὸν, pronunciat, parum sollicitus, vtrum sua vis orationi conseruetur, an debilitetur et frangatur. Paruo, ait, acumine opus fuisse ad intelligendum in verbis p. 116. ταῦτα δὲ καὶ οἱ ἄλλοι πάντες ἄρα ξυέφασαν, legendum esse sine dubio ἄμα, simul. At cur cogamus Platonem tanto pleonasmo dicere, πάντας ἅμα ξυμφάναι, cum ἄσα sit ei familiare et frequens, ex poetarum imitatione. P. 132. Eryximachus Aristophanem remedia docet, quibus singultum depellat, et in aliis hoc etiam: ἀναλαβων τι σοιοῦτο ὅαν κινήσαις ἂν τὴν ῥίνα, πτάρε. ! Hie mirati sumus, quomodo vir doctus ibi legendum putet ἀνήσαις, titilles; addatque, titillatione non motu tantum opus fuisse. Primum κνάσαιτο cum non habet, quia ad fricandum nasum non opus erat aliqua re recepta, (dicit enim, ἀναλαβῶν τι) deinde quia fricando naso, non editur sternutatio. Κινῆσαι autem fere hoc sensu dicitur, vt sit, aliquam corporis partem aliquo Cassius latrosoph. Quaest. phys. c. 44. 5 modo officere. μὲν πταρμὲς γίνεται ὑπὸ θερμοῦ τινὸς κινήσαντος τὸν τόπον τοῦτον, ἀφοῦ γίνεταν et mox: ὁ κινεῖν πέφυκε τὸ ἐντᾶυθα ὑγρόν. Latinorum mouere, ficut de animi, ita etiam de corporis affectionibus dicitur. Aluum mouere Catonis est de R. R. c. 115.