# Nova Acta Eruditorum 1776 69

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, NOTITIA RERVM HVNGARICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/69

Is nimirum primus post Timonem res Hungariae ad annos referre, colligare sparsa, fabulas expungere, omnibusque deinceps scripturis planiorem viam facere instituit. Minime tamen putandum est, adeo vnius huius p incipis quidem auctoris vestigia legisse Palmam, vt adire alios, sicubi e re foret forto, religioni sibi duceret. Diuisit autem omnem materiam in duas partes, ita, vt prior veterem cum Historia Regum Stirpis Arpadinas, posterior dein nonam Hungariam exhiberet. Illa, vetus nimirum, praerer Hunnorum, Auarum, atque Hungarorum res, etiam demesticam periodum Regum Hungariae, persequitur; haec a temporibus regis Stephani, continenti filo ad nostram vsque aetatem descendit, fertilis maxime rerum memorabilium. Ceterum etiam vtitur oratione perspicus atque comta, qualis Historicum deceat; quamuis receptae inter suos opinioni non parum tribuisse videatur. Inter omnes constat, R. Stephanum per tempus aliquod vsum fuisse Ducis titulo, donec Astricum, S. montis Pannoniae Abbatem, iamque Colocensium Antistitem designatum, Romam mitteret, a Papa Siluestro II. petiturum, vt sibi et suis Atque hoc losaccessoribus regia appellatione vtiliceret. eo auctor miraculum, apud Chartuit. in vita S. Stephani inuentum, in suam orationem infert:, appulsum narrat Astri„cum Romam, vix dici potest, quanto acceperit gaudio Siluester II. id temporis Romanus Pontifex, diuino aute praemoouitus oraculo. Gente Hungara in suam adoptata protectionem, postulatis quam cumulatissime satisfecit; in regiae potestatis signum, e solide conflatum auro, operis saane mirifici, diadema dedit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
