# Nova Acta Eruditorum 1776 72

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, NOTITIA RERVM HVNGARICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/72

„Diu, magnisque animis, protracta pugna, semel ac iteprum summa vi repulsi Turcae: instabant cedentibus „Hungari, solutisque ordinibus paulo vlterius, quam mili„tandi ratio pastularet, progressi sunt: hic rursus maiore „quam ante furore instaurato praelio, vincebantur Hungari, "nisi Ioannes de Hunyad opem tulisset laborantibus, imVla„petumque delecta cum militum manu sustinuisset. „dislaus, quem a diobus aliquot aegrotantem in castris re„manere iusserat loannes de Hunyad, suorum fortitudine "et successu ad suam pariter virtutem exercendam, quae„rendamque ferro gloriam, accensus, vbi omnium maxime feruebat praelium, repente se miscuit pugnantibus lam "iam inclinabat Turcorum acies, victoriaque in Hungarorum „fuit manibus, cum rex, temeritate potius, quam consilio, „subditis equo calcaribus in hostes procurrit, vibrateque „in omnem partem ense, stragem edit longe maximam. „Illi, noua hac impressione in extremam versi rabiem, vlti„mas pariter ad se tuendos vires adhibent. Cum en pug„nandum inter, laeso grauius sonipede, Rex medios inter hostes humi prolabitur, incentique per Ianitsaros caput prae„ciditur. Infelici eo casu Turcis creuere animi, Hungaros „autem adeo primus ille ardor deflituerat, vt impetum „non ferentes amplius, in effusam abierint fugam. Amu„rathes, ob multa suorum millia eo proelio amissa, animo „aeger, vetuit fugientes insequi, collectisque vasis in Asiam „remeauit, id genus triumphos suis se hostibus precari di„cere postea solitus. Apud Hungaros minor iactura fuit, „sed quam Regis Vsadislai caedes funestauit. Eius corpus „militari tumulo conditum, caput vero per Msiam in signum, „victoriae a Turcis circumlatum.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
