Latin
C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 76
Unproofread scanNot analysed yet
Venum tamon, si vel alienarum, vel suarum correctionum tanta erat perspicuitas, et euidentia veritatis, vt nisi nullo in his litteris sensu praeditus, nemo de iis dubitaret, non ita superstitiosus fuit, quin eas in textum admitteret. Loci sic restituti in corruptissimis olim verbis exemplum est Lib. II. c. 28. quae hac in ed tione sic exstant; dictator creatus, (cuius honoris ete, vti apporeat populum Romanum vsum dictatoris haud ita in metu desiderossi, et in ocio timuiffe potestat. m) imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rempublicam vsi erant, eo in immodicam crudelitatis licentiam vsus est. Qui veterem lectionem comparauerit facile hanc nouam, ex alienis pariter ac suis rationibus conflatam, illi praetulerit. Neque vero nec hic, necalibi, quidquam in contertis est mutatum, nisi. laudatis, diligenter vel antiquis lectionibus, vel eruditorum, qui aliquo nomine essent, suspicionibus, vel denique omnium idonea ratione reddita. Qui in Velleio recensendo elaborarunt inter pretes, non omnes operae pretium fecerunt. Horum enumero sunt Schegkius, Popma Gruterus, Boeclerus. Quorum hic dudum explosam ab eruditis peruersitatem secutus est, Historicos politica ratione interpietandi. Alii praeclare de Velleio meriti sunt, vt Acidalius, Puteanus, Lipsi us, Vossius. Acidalius quidem, inuentutis feruore ablatus, multa ausus est tentare, quorum caussa ipsius conatus aliis displicerent; neque tamen dubitandum est, si ad maturitatem venire licuisset, meliorem praestantioremque iis, a qui bus contemneretur, futurum fuisse. Lipsius autem, tanta sagacitate in vitiis deprehendendis, tanta solertia in iisdem tollendis, vtebatur, vt, quae ad Velleium emaculandum contulit, in quibus ipse semet vicisse videbatur Heinsio, Critices studiosis, tanquam praeclarum huius artis exemplum debeant commendari.