# Nova Acta Eruditorum 1776 80

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/80

Feramus ergo Velleium scripsisse 2, 23. palernis, id est. Ponticis finibus, contentum esse iussit. Faramus etiam 2, 35. scripsisse: ille Senatus dies, quo ha coctu sunt, quamquam ista breuius, salua sententia, dici potuisse concedimus. Sed adhuc alia videamus: 2, 39. Ab eodem facta Numidia. Legendum esse fracta, cum praesertim paullo ante sit infractae, neget, qui cum Sigonio intelligat prouincia, vel ex conferunt stipendium, malit stipendiario, vel denique facta accipiat pro acquisita, quo modo Graeci ποιεῖσθαι dicunt. Sic exercitum fatere, Sallust. fragm. Histor. VI. et Vellei. 2, 109. populum Romanum ipse fecit, Flor. I, 1. vid. Graeuius Lect. Hefiod. Cap. 14. Cicero Manil. 10. plures prouincias confecit, quam alii concupiuerunt. Prae luste, vel iusta diuisione praediorum, 1, 74. quodammodo languet instituta diuisione praediorum. At iusta dici poterit, non quod iure facta sit, sed quod paribus et magnis portionibus. G. 78. prouincias, quas magnis momentis Labienus, – - concusserat. Magna momenta sunt, vt arbitramur, res magni, momenti, graues motus et efficaces. Quod paullo melius, quam legere vel emolumentis, vel molimentis. Nouum enim vtrumque, et inusitatum. Burmani explicatione acquiescendum e. 82. cum redimitur hederis, coronaque velatus aurea. Concedit Cel. Ruhnkenius, redimitus. hederis, non de hederacea corona, sed de redimiculo accipi; quaerit autem, quis vnquam corona velari in prosa oratione pro coronari dixerit. Atqui multa Poetis sunt et solutae orationis scriptoribus communia, multa v. c. Tacitus cum Virgilio vsurpauit, de quibus, quin recte dicantur, non dubitatur. Velare autem est ambire, circumdare, et omnino vitiis coronisque aptum. Crocota, cui parum conueniat additum aurea, quam vocem substituendam puMENSIS FEERUARIUS A. MDCCLXXVIII putat, non est opus. c. 91. cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus. Facilem haec verba sententiam habent, nempe hanc, cum eum flagitiorum scelerumque conscius animus agitaret. Hersus i. e. obrutus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
