Latin
C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 85
Unproofread scanNot analysed yet
Erat autem nonnullorum Regum pietas, qua sese factis votis in honorem virginis adstrinxerant, tam insolens, tamque onerosa, vt et rerum publicarum administrationem plerumque negligerent, ac necesse esset, tantorum votorum petere veniam a Pontifice Romano. Cuius rei illustre exemplum in Carolo est, cuius petitioni Pontifex annuit, datis ad eum litteris, quarum apud auctorem tale exemplar habetur. „Paternae charitatis affectu, quo Tuae Celsitudinis Personam zelamus in Domino nostro Iesu Christo, prosperi Tui Status diligentes augmentum, Tuique Regni tranquillitatem asfiduam affectantes, petitiones Tuas, quas ex intentionis deuotae puritate prodire perpendimus, libenter audiuimus, et fauorabiliter exaudiuimus. Sane, sicuti exposita nobis tuarum litterarum series indicauit, Tu iam dudum tempore, quo in puerili quasi constitutus aetate, cum ad Regnum Vngariae, quod Magnates ipsius tunc a recto deuii iniuste inter se diuiserant, et tenebant, ductus fuisses, conspiciens, Te in recuperatione dicti Regni, et eius regimine assequendo, auxilii diuini succursu, eiusque suffragante gratia, indigere, tum ob hoc, tum etiam vt ipsorum Magnatum, tunc temporis tibi parere non curantium, assentias et insidias sine tuo periculo personali euadere possis, diuersis temporibus et vicibus, Deo viuo et vero, et beatissimae virgini Mariae, genitrici suae, ipsiusque sanctis, vota emisisti deuota, de dicendis oratione dominica, et angelica salutatione ad dictam virginem, ac legendo Antiphonam salue Regina; quae quidem oratio et salutatio certis diebus ad centenum, et quibusdam aliis similiter diebus ad ducentesimum iam numeros peruenerunt, certis etiam lectionibus de eadem antiphona adiunctis eisdem: vnde cum ex repetitione frequenti, seu quotidiana orationis, salutationis, lectionis antiphonae, aliarumque lectionum praefatarum instantia, in consiliis et negociis eiusdem ragni, et terrarum Tuarum, et alias in eorum regimine, atque iustitia ministranda, impediaris multipliciter, ac etiam occuperis, nobis deuote, et humiliter supplicasti, vt vota huiusmodi commutare, Teque super eis alleuiare iuxta circumspectionis Apostolicae prouidentiam dignaremur.