# Nova Acta Eruditorum 1776 87

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, NOVA LITTERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/87

NOVA LITTERARIA. Quam bono litterarum, atque ornamento Academiae Lipsiensis, litterariam Societatem anno MDCCLXXIV. fundauerat et genere et doctrina inclutus S. R. I. Princeps lubiononius, Palatinus Nouogrodensis, rel. eius fundanionis litteras, a Screnissimo Electore nostro confirmatas, Lectoribus nostris proponimus, non solum vt memoriam Celsissimi Principis, qui inter Musas nostras consenuit et e cita discessit, ad omnem quae futura est posteritatem transmittatur; sed etiam vt litterarum Mecaenates illustra hoc exemplum intueantur; viri denique doctrina conspicui ornent Societatem commentationibus, quibus praemia quotannis decernet Societas. IOSEFHVS ALEXANDER, de Ducibus Prusso-Vindiu et Wichoes, FAELONOWSKI, Princepa Sacri Romani Imperii, in lablonom et Lachowce, Comes in Lisianka et Zawalow, Liber Baro in Podhorce, Haeres in lablonow ad Chronum, Starydworzec, Hrabiow et Czarnolas, PR latinus et Generalis Terrarum Nouogrodensium, Eques torquatus et Commendater Ordinum Sancti Spiritus, Archangelt Michaeho, diuique Huberti, Academiarum inelytarum scientiarum et hamaniorum Literarum, Lutetiae Parisiorum Florentinae, aeque ac Areadum, Recuperatorum, Institutique Bononiensis Collega, Wolpensis, Onvxtensis, Dzwinogrodensis, Zagostensis etc. Capitaneus, Dubnensis, Krasnensis et Debesdauiensis Tenutor.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
