# Nova Acta Eruditorum 1776 88

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, NOVA LITTERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/88

Nullum sane dubium est, ad incrementa Literarum nihil magis conferre, quam si, qui bene de iis meriti sunt, et honoris stimulo excitantur, et dignis exornantur praemiis. His etenim virtus, etsi nullius indiga mercedis, magis tamen excitari, aliisque, vt eadem consectari adnitantur, exemplo esse solet. Virtus vero frigide duntaxat laudata, nec vllo vnquam compensata praemio, saepius, vt aiunt, algere videtur. Idcirco Reges omnesque Principes, quibus Literarum incrementa cordi fuerunt, doctos viros praemiis allici, insprimisque eos ornari iusserunt, qui arcana naturae, aeternasque eius leges, Oeconomiam, Commercia, rem nauticam, et praesertim Historiam, diligentius illustrarent, ac scite recteque explicarent. Hoc apprime modo res populis vtilissimae sunt repertae, et nunc reperiuntur. Hac fiberalitate, ad veritatem penitius indagandam cognoscendamque via aperta est. C. 1 L Quam vtile, quam honestum bonis literis foret, si iisdem praemiis, quibus Italia, Gallia, Anglia, Hispania, et pars Germamae, instauratores Literarum ornauit, omnium terrarum praeclara ingenia ad maiom audenda escitarentur. Qua opinione ducti etiam Nos, mon salum antiquitatum et historiarum praeclarissima monimenta, libris a Nobis multa industria et solertia scriptis, et adhuc scribendis illustrare, aliosque viros doctos et literatos priuatim ad scribendum excitare, sed etiam praemiis publice proponendis, (quae quo sunt maiara, eo acrius animos iucendunt,) disciplinarum et literarum, quibus a teneris dediti fuimus, amorem extitare, augere, et inflammare decreuimus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
