Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 89
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vt rectius, et in ordine fiat, hoc ipso Diplomate fundamus et instituimus virorum doctorum Societatem, a nomine Nostro lablonouianam dicendam, ea quidem lege, vt quotannis trium virorum doctorum super quaestionibus propositis dissertationes, singulae, numismate ex auro puto puroque conflato, ac pondere AVREOS vel DVCATOS VIGINTI quatuor aequante, ornentur. Qua ratione speramus melius incitari posse ingenia opibus destituta, quam praemiolo trium librarum in Vniuersitate Parisiensi solemni. Quis enim nescit, hoc ipsum literarum studium sumptuosum, opibus saepe destitutum, et opulentium liberalitate ac consiliis sustentandum esse? Praeter haec tria numismata, viris doctis more infra definiendo distribuenda, TRIGINTA AVREORVM annuam pensionem Secretario Societatis nostrae lablonouianae, in perpetui laboris remunerationem, assignamus, et eadem fide addicimus, qua viris doctis supra dicta praemia. Totum vero institutum, iuuandis artibus destinatum, sacrum, inuiolabile, aeternum esse, hac donatione et hoc Diplomate iubemus. Vt vero omni ratione Fundationis Nostrae commodis et securitati prouideatur, nihil Nobis tutius visum est, quam vt Summam DVORVM MILLIVM, SEXCENTORVM QVINQVAGINTA TRIVM AVREORVM seu DVCATORVM, optimi ponderis, censu annuo quinorum ex centenis, (vulgo per quinque interesse,) hoc est centum triginta DVOS AVREOS, duos Thaleros Imperiales, et grossos tredecim, quotannis ferentem, in aerario Ciuitatis Gedanensis, et super eius bonis, pro praesenti tempore locaremus, ex qua Summa SEPTVAGINTA DVO AVREI puri, in tria numismata praemiis destinata, TRIGINTA AVREI in remunerationem Secretarii, reliqui TRIGINTA AVREI, Imperiales duo, Grossi tredecim ex supra dicto foenore centum triginta duorum aureorum, Thalerorum duorum et grossorum tredecim, residui, in dissertationes luce publica dignas, typisque describendas impendeadi, quoniam tanti, hoc est NONAGINTA THALERIS Imperialibus, annuam impressionem dissertationum constare, experientia Nos docuit.