Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ratio, vt nunquam fallere possit, Nobis chirographo aut Instrumento a Gedanensibus publice cautum est, quo pollicentur, se, impetrata SERENISSIMI ELECTORIS SAXONICI venia, septuaginta duos Aureos, cudendis nummis destinatos, quotannis Dresdam, iis, qui rei monetariae praefecti sunt, vltro esse missuros, triginta vero Aureos Secretario, vt supra dictum est, quotannis, die Februarii quarta, natalitiis Nostris, sine mora tradituros. Vnum Nobis addendum visum est, neque Nos, neque Successores Nostros, si forte, (quod Deus auertat,) haec sors publice deposita aut omnino pereat, aut casu quodam imminuatur, ad resarciendam illam, vel restituendam, vlla ratione fore obligatos. Numismata Dresdae excudenda, nunc perpetuo Societatis Praesidi, ex Corpore Academico, olim alii, qui ex sententia Societatis ipsi (quod sero fiat) successurus est, tradenda et committenda sunt. Nos vero, qui hoc Institutum fundauimus, et instaurauimus, Maiorem natu Senioremque e Nomine, Familia, et Stemmate Domus Nostrae, perpetuum Praesidem designamus, eumque rogamus, vt vim et auctoritatem Nostrae Fundationis diligentissima cura tueri et sustentare nunquam desinat. Aut is, aut si quis alius ex Serenissima Gente Nostrae Iablonouia, Lipsiae commorabitur, decernendis et distribuendis praemiis, omnique Solemnitati, in memoriam Nomi nis Nostri, praeerit.