Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 92
Unproofread scanNot analysed yet
Post sera autem horum fata nouos Iudices Nostra Societas eliget. Ceterum, Nos auctor huius Instituti et Fundator, pro ea quae Nobis competit eligendi voluntate et libertate, decernimus et statuimus, Professorem Clodium Secretarium ad dies vitae eius perpetuum esse debere, et demum post eius mortem nouum Secretarium, quolibet anno, ex membris Societatis lablonouianae esse deligendum. Munia Secretarii haec erunt. Ex consilio Iudicum proponere quaestiones, Ephemeridibus eas publicis, Gallico, Germanico, et Latino sermone conscriptis, nota facere, virorum doctorum dissertationes recipere, Collegis Iudicibus examinandas tradere, et prout inter eos conuenerit, de die Concilii seu Sessionis missas ad singulos Schedas colligere, et in ipsa solemnitate Praesidi ac Iudicibus tradere. Iudices vero, cum virorum doctorum lucubrationes priuatim Perlegerint, easdem, si tempus permiserit, etiam publice in consessu legant, vel saltem argumenta fideliter referant, remotis arbitris, suffragiis secretis, ex eorumque maiore numero, cui praemium sit tribuendum, decernant. Ad eundem Societatis Nostrae lablonouianae Secretarium pertinebit, asseruare Societatis Sigillum, quod tale erit, qualis est Character formae numismatum. Insuper iubetur idem Sccretarius Iudices praemonere, vt memoria Principis Fundatoris, scilicet Nostra, publica oratione quotannis recolatur, id quod volumus exemplo summorum in Gallia virorum, Richelii et Colberti, qui beneficiorum suorum in literas memoriam, oratione publica quotannis renouari et celebrari instituerunt. Annuum consessum in Oeco, seu Praetorio Domus Nostrae Principalis lablonouianae, Lipsiae hîc existentis, semper habendum, auspicabitur Praeses Oratione, quae ad propositas quaestiones referatur; finietur autem idem consessus oratione, in qua mentionem Nostri amoris erga literas optimasque disciplinas omitti nolumus.