# Nova Acta Eruditorum 1776 97

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, (L. S.) I. A. DE PRVSSO VINDIS IABLONOVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/97

EROLITOROM publicata Lipsiae Calendis Martii Amo MDCCLXXVI. THOMAE BVGGE, ASTRONOM. ET MATHES. Prof. Publ. Ord. rel. de Mappis curuas declinationum magnoticarum exhibentibus, Dissertatio. Vetustioris acui philosophis, Sophocli, Platoni, Aristoteli, haud incognita fuit vis magnetis ferrum attrahendi. Thales Milesius hunc effectum explicaturus, magneti animam tribuere non dubitauit. Haec magnetis vis in admirationem rapuit Plinium: Quid, inquit, ferri duritis pagnacius? Sed cedit et patitur mores: trahitur namque a magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium enateria ad inone nolcio quid excurrit; atque vt propius venit, assistit teneturque et complexu haeret. Quis non videt, attractionem magneticam a Plinio explicari per horrorem vacui Aristotelicum? Longum interiacet temporis interuallum, donec detectum suis, quod fertum tenue at oblongum, ac magnete affrictum, petat plagam horizontis septentrionalem vna, ac meridioExinde deriuatur inuentio pyxinalem altera extremitate. dis nauticae, vel Compassi maritimi: hit ante annum 1180 post Christum natum iam innotuit; nam tunc temporis vixit scripsitque poeta Gallus, Guyot, (in vrbe Provins, inGallia natus,) qui Compassum haud obscure sub nomine Marinettas ita descripsit: Icolle Estoille ne se muet Un Art font, qui mentir ne peut; Par vertu de la Marinette Une pierre laide & noirette Qu li fer volontiers se joint. Alii inuentionis gloriam tribuunt Paulo Veneto circa annum 1260. Alii iterum eam conferunt Iohanni Gogae,

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
