Latin
1.2.11 to 1.2.21
Novatian, De Trinitate 1.2.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
I, 28) omnia in servitutem illi dedisset, solum liberum esse voluit. Et ne in periculum caderet rursum soluta libertas (Gen. II, 17), mandatum posuit, quo tamen non inesse malum fructu arboris docere- tur (7), sed futurum, si forte ex voluntate hominis de contemptu datae legis praemoneretur. Nam et liber esse debuerat, ne in congruenter Dei imago serviret: et lex addenda, ne usque ad contemptum dantis libertas effraenata prorumperet: ut et (8) praemia condigna et merita poenarum con- sequenter exciperet, suum jam habens illud, quod motu mentis in alterutram partem agitare voluis- set: ex quo mortalitas (9), invidia utique, in ipsum redit; qui cum illam de obedientia posset evadere, in eamdem incurrit, dum ex consilio perverso (Gen. III, 5) Deus esse festinat: cujus tamen poe- nam nihilominus indulgenter temperavit (10), dum non tam ipse, quam labores ejus maledicuntur su- per terram. Nam et quod requiritur, non ex igno- rantia venit, sed spem hominis futurae in Christo et inventionis (II) et salutis ostendit: et quod (Ibid. 22, 23, 24) ne de ligno arboris vitae contingat arcetur, non de invidiae maligno livore descendit, sed ne vivens in aeternum, nisi peccata Christus ante donasset (12), circumferret secum in poenam sui semper immortale delictum. Quanquam etiam superioribus, id est super ipsum quoque solidamen- tum partibus, quae non sunt hodie nostris contem- plabiles oculis, Angelos prius instituerit (13), spiri- tales Virtutes digesserit, Thronos Potestatesque praefecerit, et alia multa coelorum immensa spatia, et sacramentorum infinita opera condiderit, ut Immensus hic licet mun…lus pene novissimum ma- gis Dei corporalium rerum appareat opus esse, quam solum. Namque quae infra terram jacent, neque ipsa sunt (14) digestis et ordinatis potestati- bus vacua. Locus enim est (15) quo piorum animae impiorumque ducuntur, futuri judicii praejudicia sentientes: ut operum ipsius in omnibus partibus redundantes magnitudines non intra mundi hujus, capacissimos licet, ut diximus, sinus conclu- sas videremus, sed etiam infra (16) ipsius mundi et profunda et altitudines cogitare possemus;