# De Trinitate 14.20-38

Novatian, De Trinitate, 14.20 to 14.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/14.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/14.20

I, 15): Qui post me venit, ante me factus est;, quia prior me fuit; cum, si homo tan- tummodo Christus, post Joannem natus, ante Joan- nem esse non possit, nisi quoniam illum, qua Deus est, ante praecessit? Si humo tantummodo Christus, quomodo (Joan. V, 19) quae Pater facit, et Filius facit similiter, cum homo coelestibus operibus Dei similia opera facere non possit? Si homo tantum- modo Christus, quomodo sicut Pater in se vitam habet, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26): cum exemplo Patris Dei homo in se vitam habere non possit, cum non in aeternitate sit gloriosus, sed in materia mortalitatis effectus? Si homo tantummodo Christus, quomodo refert: Ego sum panis vitae aeternae qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); cum neque panis vitae homo esse possit, ipse mortalis, nec de coelo descenderit, nulla in coelo constituta materia fragilitatis? Si homo tan- tummodo Christus, quomodo dicit, quia Patrem Deum nemo vidit unquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Deum? (Ibid. 46.) Quoniam, si homo tantum- modo Christus, Deum videre non potuit, quia Deum nemo hominum vidit: si autem dum ex Deo est, Deum vidit, plus se quam hominem, dum Deum vidit, intelligi voluit. Si homo tantummodo Chri- stus, cur dicit: Quid, si videritis Filium hominis ascendentem illuc ubi ante erat? (Ibid. 62.) Ascendit autem in coelum: ibi ergo fuit, dum illuc rodit ubi prius fuit. Quod si de coelo (94) missus a Patre est, non utique homo tantum est: homo enim, ut diximus, de coelo venire non potuit. Non igitur ibi ante homo fuit, sed illuc ascendit ubi non fuit. Descendit autem Dei Verbum, quod ibi fuit. Ver- bum, inquam, Dei et Deus per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
