Latin
15.41 to 15.63
Novatian, De Trinitate 15.41-63
Unproofread scanNot analysed yet
(Joan. VIII, 51.) Mortem in aeternum non videre, quid aliud quam immortalitas est? Immortalitas autem divi- nitati socia est, quia et Divinitas immortalis est, et immortalitas divinitatis fructus est. Sed enim omnis homo mortalis est; immortalitas autem ex mortali non potest esse. Ergo ex Christo homine mortali immortalitas non potest nasci. Sed Qui verbum custodierit, inquit, meum, mortem non videbit in aeternum. Ergo verbum Christi praestat immor- talitatem (1), et per immortalitatem divini- tatem. Quod si non potest exhibere, ut immortalem alterum faciat ipse mortalis, hoc autem Christi verbum exhibet pariter et praestat immortalitatem: non utique homo tantum est, qui praestat immortalitatem; quam, si tantummodo homo esset, praestare non posset: praestando autem divin tatem per immortalitatem, Deum se probat divinitatem porrigendo, quam nisi Deus esset, praestare non posset. Si homo tantummodo Christus, quomodo inquit: Ante Abraham ego sum? (Joan. VIII, 58.) Ne- mo enim hominum ante eum potest esse ex quo ipse est; nec potest fieri ut quisquam (2) prius fue- rit ante illum ex quo ipse originem sumpsit. Sed enim Christus, cum ex Abraham sit, ante Abraham esse se dicit. Aut mentitur igitur et fallit si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit: aut non fallit si etiam Deus est, dum ante Abraham fuit. Quod nisi fuisset, consequenter cum ex Abrabam fuisset, ante Abraham esse non posset. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Et ego agno- sco (3) eas et sequuntur me meae; et ego vitam a…ter- nam do illis; et nunquam peribunt in perpetuum? (Joan. X, 27, 28.) Sed enim cum omnis homo mor- talitatis sit legibus alligatus, et idcirco in perpe- tuum se ipse servare non possit, multo magis in perpetuum alterum servare non poterit. At in perpetuum se Christus repromittit salutem datu- rum;