# De Trinitate 15.64-86

Novatian, De Trinitate, 15.64 to 15.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/15.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/15.64

quam si non dat, mendax est: si dat, Deus est. Sed non fallit: dat enim quod repromittit: Peus est ergo, qui salutem perpetuam porrigit; quam homo, qui se ipsum servare non potest, al- teri praestare non poterit. Si homo tantummodo Christus, quid est, quod ait: Ego et Pater unum sumus? (Ib. V. 30.) Quomodo enim Ego et Pater unum sumus, si non et Deus est et Filius? qui id- circo unum potest dici dum ex ipso est, et dum Fi- lius ejus est, et dum ex ipso nascitur, dum (4) ex ipso processisse reperitur, per quod et Deus est. Quod cum invidiosum Judaei putassent, et blasphe- mum credidissent, eo quod se ostenderat his ser- monibus Christum (5) esse Deum, ac propterea ad lapides concurrissent, et saxorum ictus injicere gestiissent; exemplo et testimonio Scripturarum adversarios suos fortiter refutavit. Si illos, inquit, dixit deos ad quos Dei (6) verba facta sunt et non potest solvi Scriptura; quem Pater sancti sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis, quia blas- phemas, quia dixi, Filius Dei sum ego (Joan. X, 35, 36). Quibus vocibus neque se negavit Deum, quin imo Deum se esse firmavit. Nam quia sine dubi- tatione dii esse dicuntur, ad quos verba Dei facta sunt, multo magis hic Deus, qui melior illis omni- bus invenitur. Et nihilominus calumniosam blas- phemiam dispositione (7) legitima congruenter re- futavit: Deum enim se sic inlelligi vult, ut Filium Dei, et non ipsum Patrem vellet (8) inlelligi. Mis- sum enim se esse dixit (Ib. V. 32), et multa opera se ex Patre ostendisse monstravit; ex quo non Patrem se. sed Filium esse intelligi voluit; et in ultima parte defensionis. Filii, non Patris, fecit mentio- nem dicendo: Vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
