# De Trinitate 18.2.17-27

Novatian, De Trinitate, 18.2.17 to 18.2.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.17

cum non sit hoc nomen Angelis unquam concessum; nisi quoniam ex utroque latere nos veritas in istam concludit sententiam; quia (30) intelligere debea- mus Dei Filium fuisse: qui quoniam ex Deo est, merito Deus, quia Dei Filius, dictus sit: quoniam Patri subditus et (31) annuntiator paternae voluntatis est, magni consilii Angelus pronuntiatus est. Ergo si hic locus (32) neque personae Patris congruit, ne Angelus dictus sit, neque personae Angeli, ne Deus pronuntiatus sit: personae autem Christi convenit ut et Deus sit, quia Dei Filius est, et Angelus sit, quoniam paternae dispositionis annuntiator est: in- telligere debent contra Scripturas se agere haereti- ci, qui Christum cum dicant se et Angelum cre- dere, nolint illum etiam Deum pronuntiare, quem in Veteri Testamento ad visitationem generis hu- mani legunt saepe venisse. Adhuc adjecit Moyses (Gen. XVIII, 1), Abrahae visum Deum apud quercum Mambre, sedente ipso ad ostium tabernaculi sui meridie; et nihilominus, cum tres conspexisset vi- ros, unum ex illis Dominum nuncupasse; quorum cum pedes lavisset, cineritios panes cum butyro, et ipsius copia lactis offert, et ut hospites retenti vescerentur, hortatur. Post quae et quod pater fu- turus esset, audit: et quod Sara uxor ejus paritura ex ipso filium esset, ediscit: et de exitu Sodomitarum, quae merebantur pati, recognoscit: et quod propter clamorem Sodomorum Deus descendisset, addiscit. Quo in loco si Patrem volunt videri tunc fuisse cum Angelis duobus hospitio receptum, Patrem visibilem haeretici crediderunt: si autem Angelum, cum ex Angelis tribus unus Dominus nuncupatur: cur, quod non solet, Angelus Deus dicitur? nisi quoniam, ut Deo Patri invisibilitas propria re…da- tur, et Angelo propria mediocritas remittatur, non nisi Dei Filius, qui et Deus est, Abrahae visus, et hospitio receptus esse credetur (34).

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
