Latin
18.2.28 to 18.2.46
Novatian, De Trinitate 18.2.28-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim erat faturus, meditabatur in sacramento, Abrahae factus hospes, apud Abrahae filios futurus (Joan. XIII, 5); cujus filiorum pedes, ad probationem quod ipse esset, abluit; reddens in filiis jus hos- pitalitatis, quod aliquando illi feneraverat pater. Unde et ne qua esset dubitatio quin iste Abrahae hospes fuisset, in Sodomitarum exitu ponitur (Gen. XIX, 24). Quoniam pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo. Sic enim et prophetes ex persona Dei: Sub- verti vos, inquit, sicut subvenit Dominus (35) So· domam et Gomorrham (Amos IV, 11). Dominus ergo Sodomam subvertit, id est, Deus Sodomam subver- tit: sed in subversione Sodomorum Dominus pluit ignem a Domino. Hic autem Dominus visus est Abra· hae Deus: Deus autem hic hospes est Abrahae, visus utique quia tactus: sed cum Pater, quia (36) invisibi- lis, nec tunc utique visus sit; visus est et hospitio (37) receptus et acceptus est, qui solitus est (38) tangi et videri: hic autem Filius Dei, Dominus a Domino pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur atque ignem. Hic autem Dei Verbum est: Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic au- tem Christus est. Non Pater igitur apud Abrabam hospes, sed Christus fuit; nec tunc Pater visus est, sed Filius; visus (39) autem est Christus. Merito igitur Christus et Dominus et Deus est, qui non aliter Abrahae visus est, nisi quia ante ipsum Abra- ham ex Patre Deo Deus Sermo (40) generatus est. Adhuc, inquit, idem Angelus et Deus eamdem Agar, fugatam de domo Abrahae cum puero, consolatur et visitat. Nam cum illa in solitudine exposuisset infantem, quia aqua defecisset ex utre, cumque puer ille clamasset, fletum et planctum levasset (Gen. XXI, 17, 18, 19), Et audivit (41), inquit Scriptura, Deus vocem pueri de loco ubi erat.