# De Trinitate 19.1-15

Novatian, De Trinitate, 19.1 to 19.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.1

Quo… etiam Jacob apparuerit Deus Angelus, nempe Dei Filius. Quid si et alio in loco similiter legimus Deum Angelum positum? Nam cum apud uxores suas Liam atque Racbel Jacob de patris illarum iniquitate quereretur, et cum referret quod jam in terram propriam remeare et reverti cuperet, somnii quoque sui interponebat auctoritatem, quo tempore refert sibi Angelum Dei per somnium dixisse (Gen. XXXI, 11-13): Jacob, Jacob. Et ego, inquit, dixi: Quid est? Aspice, inquit, oculis tuis, et vide hircos et arietes ascendentes super oves et capras variatos albos, et varios et cineritios et aspersos. Vidi enim quaecunque tibi Laban jecit. Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei, ubi unxisti (47)) mihi illic stantem lapidem, et vovisti mihi illic votum. Nunc ergo surge, et proficiscere de terra hac, et vade in terram nativitatis tuoe, et ero tecum. Si Angelus Dei loquitur haec ad Jacob, atque ipse Angelus in- fert, dicens: Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei: non tantummodo hunc Angelum, sed et Deum positum sine ulla haesitatione conspicimus, quippe sibi votum refert ab Jacob destinatum esse in Loco Dei, et non dicit in Loco meo. Est ergo Locus Dei, est et hic Deus. Sed enim ibi simplici- ter est in Loco Dei positum; neque enim dictum est in Loco Angeli et Dei, sed tantummodo Dei: hic autem qui ista promittit, Deus atque Angelus esse perhibetur; ut merito distinctio sit inter eum qui tantummodo Deus dicitur, et inter eum qui non Deus simpliciter, sed et Angelus pronuntiatur. Ex quo si nullius alterius] Angeli potest hic accipi tanta auctoritas, ut Deum quoque se esse fateatur, et votum sibi factum esse testetur, nisi tantum- modo Christi, cui.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
