# De Trinitate 19.37-46

Novatian, De Trinitate, 19.37 to 19.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.37

Contra hunc enim hominem colluctatus est populus Jacob, in qua colluctatione potentior po- pulus est Jacob repertus: quippe cum adversus Christum iniquitatis suae victoriam sit consecutus, quo in tempore, propter facinus quod admisit, in- cessu fidei propriae et salutis claudicare gravissime incertus et lubricus coepit: qui, quamvis superior damnando Christum repertus, eget tamen ipsius misericordia, eget tamen ipsius benedictione. Sed enim hic homo qui cum Jacob luctatus est: Non, inquit, vocabitur etiam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Ac si Israel est homo videns Deum, eleganter ostendebat Dominus quod non tantum homo esset qui colluctabatur tunc cum Jacob, sed et Deus. Videbat utique Deum Jacob cum quo colluctabatur, quamvis hominem ipsius in colluctatione retineret. Et ut nulla adhuc posset esse dubitatio, interpretationem ipse posuit di- cendo: Quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Ob quam causam hic idem Jacob intelli- gens jam vim sacramenti, et pervidens auctorita- tem ejus cum quo luctatus fuisset, nomen loci illius in quo colluctatus est, vocavit Visionem Dei. Superstruxit praeterea causas ad interpretatio- nem Visionis Dei (51) porrigendam: Vidi enim, in- quit, Deum fucie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit autem Deum cum quo colluctatus est quasi cum homine: sed et hominem quidem quasi victor tenuit, benedictionem autem quasi a Deo, ut inferior, postulavit. Ita cum Deo et cum homine colluctatus fuit: ac sic colluctatio haec ibi quidem praefigurata est, in Evangelio autem inter Chri- stum et populum Jacob perfecta est: in qua quam- vis populus superior inventus sit, minor repertus est dum nocens comprobatus est. Quis dubitabit Christum in quo haec colluctationis figura completa est, non hominem tantum, sed et Deum agnoscere: quandoquidem hominem illum et Deum etiam figura ipsa colluctationis videatur comprobasse?

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
