# De Trinitate 19.47-54

Novatian, De Trinitate, 19.47 to 19.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.47

Et tamen etiam post haec aeque non cessat eadem Scriptura divina Angelum Deum dicere, et Deum (52) Angelum pronuntiare. Nam (Gen. XLVIII, 14, 15) cum Manassen atque Ephrem filios Joseph benedicturus esset hic ipse Jacob, transversis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a juventute mea usque in hunc diem, Angelus qui liberavit me ex omnibus malis, benedi- cat pueros hos. Usque adeo autem eumdem Angelum pnnit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur, dicendo benedicat pueros hos. Si enim alterum Deum (53), alterum Angelum voluisset intelligi, plurali nu- mero duas personas complexus fuisset: nunc unius personae singularem numerum in benedictione depo- suit, ex quo eumdem Deum atque Angelum intelligi voluit. Sed enim Deus Pater accipi non potest: Deus autem et Angelus Christus accipi potest. Quem ut hujus benedictionis auctorem etiam transversas super pueros manus Jacob ponendo significavit, quasi pater illorum esset Christus ex quo manus ponere (54) figuram et formam futuram (55) pas- sionis ostendens. Nemo igitur Christum, sicut An- gelum non dubitat dicere, ita etiam Deum haesitet pronuntiare, cum hunc cumdem (56), et puerorum horum benedictionem, per Sacramentum passionis digestum in figura manuum et Deum et Angelum intelligat invocatum fuisse.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
