# De Trinitate 20

Novatian, De Trinitate, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/20

Ex Scripturis probatur Christum fuisse Angelum appellatum. Attamen et Deum esse, ex aliis sa- crae Scripturae locis ostenditur. At si (57) aliquis haereticus, pertinaciter obluctans adversus veritatem, voluerit in his omnibus exemplis proprie Angelum aut intelligere, aut intelligendum esse contenderit, in hoc quoque viribus veritatis frangatur necesse est. Nam si omnibus (58) coelestibus, terrenis et infernis Christo subditis, etiam ipsi Angeli cum omnibus caeteris quaecunque subjecta sunt Christo dicuntur dii, jure et Deus Christus. Et si quivis Angelus subdi- tus Christo deus potest dici; et hoc si dicitur et sine blasphemia profertur (59): multo magis utique et hoc ipsi Dei Filio Christo competere potest, ut Deus pronuntietur. Si enim qui subjectus (60) Christo Angelus, Deus promitur; multo magis et constantius Christus, cui sunt omnes Angeli sub- jecti, Deus esse dicetur. Nec enim naturae con- gruit, ut quae minoribus concessa sunt, majoribus denegentur. Ita si Angelus Christo minor est, Angelus autem deus dicitur, magis consequenter Christus Deus esse dicitur (61), qui non uno, sed omnibus Angelis et major et melior invenitur. Ac si stetit Deus in synagoga deorum, in medio autem Deus deos (62) discernit (Psal. LXXXI, 1, 2); in synagoga autem aliquotiens Christus stetit; Christus ergo in synagoga Deus stetit, dijudicans scilicet deos quibus dicit: Usquequo personas hominum accipitis? accusans scilicet consequenter homines synagogae non exercentes justa judicia. Porro si illi qui reprehenduntur atque culpantur, propter aliquam tamen causam hoc nomen adipisci sine blasphemia videntur, ut dii nuncupentur: multo magis utique hic Deus habebitur qui non tantum Deus in synagoga (63) deorum stetisse dici- tur, sed etiam deos discernens et dijudicans, ex eadem lectionis auctoritate aperitur. At si illi, qui tanquam unus de principibus cadunt (Ibid. vers. 7), dii tamen nuncupantur, multo magis Deus esse dicetur, qui non tantum tanquam unus ex princi- pibus non cadit, sed ipsum quoque malitiae et auctorem et principem vincit. Quae autem, malum, ratio est, ut cum legant hoc etiam Moysi [nomen datum, dum dicitur, Deum te posui Pharauni (Exod. VII, 1), Christo negetur, qui non Pharaoni Deus, sed universae creaturae et Dominus et Deus constitutus esse reperitur? Et in illo quidem hoc nomen temperate datum, in hoc profuse: in illo ad mensuram, in hoc supra omnem omnino men- suram. Non enim ad mensuram, inquit, dat Filio Pater: Pater enim, inquit, diligit Filium (Joan. III, 34, 35). In illo ad tempus, in hoc sine tempore; divini enim nominis potestatem et super omnia et in omne tempus accepit. Quod si qui unius hominis accepit potestatem, in hac exiguitate hujus datae potestatis nomen tamen istud Dei incunctanter consequitur; quanto magis qui in ipsum quoque Moysen habet potestatem, nominis istius auctorita- tem consecutus esse credetur?

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
