# De Trinitate 21.1-17

Novatian, De Trinitate, 21.1 to 21.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.1

Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmari. Et poteram quidem omnium Scripturarum coe- lestium eventilare tractatus, et ingentem circa istam speciem Christi divinitatis, ut ita dixerim, silvam commovere: nisi quoniam non tam mihi contra hanc haeresim propositum est dicere, quam breviter, circa personam Christi regulam veritatis aperire. Quamvis tamen ad alia festinem, illud non arbitror praetermittendum, quod in Evangelio Dominus ad significantiam suae majestatis expres- sit dicendo: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Aut quando in alio loco, et alia parte pronuntiat: Potestatem habeo animam meam ponendi ei rursus recipere (64) eam: hoc enim mandatum accepi a Patre (Joan. X, 18). Quis est enim qui dicit animam suam se posse ponere aut animam suam posse se rursum recuperare, quia hoc mandatum acceperit a Patre? Aut quis dicit, de- structum corporis sui templum resuscitare rursum et reaedificare se posse: nisi quoniam Sermo ille, qui ex Patre, qui apud Patrem, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), imitator paterno- rum operum atque virtutum, imago invisibilis Dei (Coloss. I. 15), qui descendit de coelo (Joan. III, 31, 32), qui quae vidit et audivit testificatus est, qui non venit ut faceret suam voluntatem (Joan. VI, 38), sed potius ut faciat Patris voluntatem, a quo missus ad hoc ipsum fuerat ut magni consilii An- gelus factus (Isa. IX, 6) arcanorum coelestium no- bis jura reseraret, quique Verbum caro factus habitavit in nobis (Joan. I, 14), ex nobis bic Chri- stus non homo tantum, quia hominis Filius, sed etiam Deus, quia Dei Filius, comprobatur? Quod si et primogenitus omnis creaturae ab Apostolo dictus sit Christus (Coloss. I, 15), quomodo omnis creaturae primogenitus esse potuit, nisi quo- niam secundum divinitatem ante omnem creaturam ex Patre Deo Sermo processit?

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
