# De Trinitate 22.17-27

Novatian, De Trinitate, 22.17 to 22.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/22.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/22.17

Inde denique et ante carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam praeterea resurrectionem, omnem Patri in omnibus rebus obedientiam praestitit pariter ac praestat. Ex quo probatur nunquam arbitratum illum esse rapinam quamdam divinitatem, ut aequaret se Patri Deo: quin imo contra, omni ipsius imperio et voluntati obed…ens atque subjectus, etiam (74) ut formam servi susciperet contentus fuit (hoc est, hominem illum fieri) et substantiam carnis et corporis, quam ex paternorum et (75) secundum hominem delictorum servitute venientem nascendo suscepit: quo tempore se etiam exinanivit, dum humanam conditionis fragilitatem (76) suscipere non recu- savit. Quoniam si homo tantummodo natus fuisset, per hoc exinanitus non esset: homo enim nascens augetur, non exinanitur: nam dum incipit esse quod cum non esset habere non potuit, ut diximus, non exinanitur, sed potius augetur atque ditatur. At si (77) Christus exinanitur in eo quod nascitur, formam servi accip…endo, quomodo homo tantum- modo est? de quo verius dictum fuisset, locupletatum illum esse tunc cum nasceretur, non exinani- tum; nisi quoniam auctoritas divini. Verbi, ad susci- piendum hominem interim conquiescens, nec se suis viribus exercens (78), dejicit se ad tempus atque deponit, dum hominem fert quem suscepit. Exinanit (79) se, dum ad injurias contumeliasque descendit, dum audit infanda, experitur indigna: cujus tamen humilitatis adest statim egregius fruc- tus. Accepit enim nomen, quod est super omne nomen, quod utique non aliud intelligimus esse quam nomen Dei. Nam cum Dei sit solius esse super omnia, consequens est, ut nomen illud sit super omne quod est ejus (80), qui super omnia est (81), Dei. Est ergo nomen illud quod super omne nomen est: quod nomen est ejus utique consequenter, qui cum in forma Dei fuisset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
