Latin
22.28 to 22.30
Novatian, De Trinitate 22.28-30
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim si non Deus esset Christus, omne se in romine ejus genu flecteret, coelestium et terre- strium et infernorum: nec visibilia aut invisibilia, aut rerum omnium omnis creatura homini esset subjecta sive substrata, quae se ante hominem esse meminisset. Ex quo dum in forma Dei esse Chri- stus dicitur, et dum in nativitatem (82) secundum carnem se exinanisse monstratur, et dum id accepisse nomen a Patre quod sit super omne nomen exprimitur, et dum in nomine ejus omne genu coe- lestium, terrenorum et infernorum se flectere et curvare monstratur, et hoc ipsum in gloriam Dei Patris, succurrere asseritur (83): consequenter non ex illo tantum homo est, quia obediens Patri factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; sed ex his etiam rebus superioribus divinitatem Christi sonantibus, Dominus Christus Jesus et Deus, quod haeretici nolunt, esse monstratur.