# De Trinitate 26.1-23

Novatian, De Trinitate, 26.1 to 26.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/26.1

Adversus autem\Sabellianos, Scripturis probat alium esse Filium, alium Patrem. Sed ex hac occasione quia Christus non homo tantum, sed et Deus, divinarum Litterarum sacr…s auctoritatibus approbatur, alii haeretici erumpentes statum in Christo religionis concutere machinantur, hoc ipso Patrem Deum volentes ostendere Christum esse, dum non homo tantum asseritur, sedet Deus promitur. Sic enim inquiunt: Si unus esse Deus promitur, Christus autem Deus; ergo, inquiunt, si Pater et Christus est unus Deus, Christus, Pater dicetur. In quo errare probantur Christum non noscentes sed sonum nominis adprobantes: nolunt enim illum secundam esse personam post Patrem, sed ipsum Patrem. Quibus quia facile respondetur, pauca dicentur. Quis enim non secundam Filii post Patrem agnoscat esse personam, cum legat dictum a Patre consequenter ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26, 27); et post haec relatum, Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum? Aut cum inter manus te- neat: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo (Gen. XIX, 24). Aut cum ad Christum (1): Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula me et dabo tibi gentes hoere- ditatem tuam, et possessionem tuam terminos terroe? (Psal. II, 7. 8.) Aut cum etiam ille desideratus scriba ait: Dixit Dominus Domino meo: Sede dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Psal. CIX, 1,) Aut cum Isaiae pro- phetias explicans, invenit positum sic: Haec dicit Donminus Christo meo Domino?(2) (Isa. XLV, l.)Aut cum legit: Non descendi de coelo ut faciam volun- tatem meam, sed voluntatem ejus qui misil me? (Joan. VI, 38.) Aut dum invenit positum: Quoniam qui ……e misit, major me est? (Joan. XIV, 28.) Aut cum considerat scriptum: Eo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum?

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
