Latin
27.1 to 27.21
Novatian, De Trinitate 27.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchre respondet ad illud: Ego et Pater unum su- mus, quod illi pro se intendebant. Sed quia frequenter intendunt illum nobis locum quo dictum sit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et in hoc illos [aeque facile vincemus. Si enim erat, ut haeretici putant, Pater Christus, oportuit dicere: Ego et Pater (4) unus sum (Joan. X, 30). At cum (5) Ego dicit, deinde Patrem infert, dicendo, Ego et Pater, proprietatem personae suae, id est Filii, a paterna auctoritate discernit atque distinguit, non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis; qui potuisset dicere: Ego Pa- ter, si Patrem se esse meminisset. Et quia dixit unum, intelligant haeretici quia non dixit unus. Unum enim neutraliter positum soc…etatis concor- diam, non unitatem personae sonat. Unum enim non unus esse dicitur, quoniam nec ad numerum refertur, sed ad societatem alterius expromitur (6). Denique adjicit dicens, sumus, non sum, ut osten- deret per hoc quod dixit, sumus, et Pater (7), duas esse personas. Unum autem quod ait, ad concor- diam et eamdem sententiam et ad ipsam charitatis societatem pertinet (8); ut merito unum sit Pater et Filius, per concordiam, et per amorem, et per dile- ctionem. Et quouiam ex Patre est, quidquid illud est (9), Filius est: manente tamen distinctione, ut non sit Pater ille qui Filius; quia nec Filius ille qui Pater est. Nec enim, sumus, addidisset, si unum se et solitarium Patrem, Filium factum esse meminisset. Denique novit hanc concordiae unita- tem et apostolus Paulus, cum personarum tamen distinctione. Nam cum ad Corinthios scriberet, Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, sed Deus inci ementum dedit. Itaque neque qui plantat est quid- quam, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantat, et qui rigat unum sunt (I Cor.