# De Trinitate 27.22-43

Novatian, De Trinitate, 27.22 to 27.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/27.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/27.22

III, 6, 7, 8). Quis autem non intelligat alterum esse Apollo, alterum Paulum, non eumdem atque ipsum Apollo pariter et Paulum? Denique et diversa uniuscujusque sunt officia prolata: alter enim qui plantat, et alter qui rigat; hos tamen duos, non quod unus sit, sed quod unum sint proposuit apo- stolus Paulus; ut alter quidem sit Apollo, alter vero Paulus, quantum ad personarum distinctionem pertinet, quantum vero ad concordiam pertinet (10), unum ambo sint. Nam quando duorum una senten- tia est, veritas una est, fides una est, una atque eadem religio est, unus etiam Dei timor est, unum sunt, etiam si duo sint; ipsum sunt, dum ipsum sa- piunt. Etenim quos personae ratio invicem dividit, eosdem rursus invicem religionis ratio conducit. Et quamvis idem atque ipsi non sint, dum idem sentiunt, ipsum sunt (11); et cum duo sint, unum sunt, habentes in fide societatem, etiam si gerant in personis diversitatem. Denique cum ad has voces Domini imperitia fuisset Judaica commota, et te- mere ad usque saxa succensa, ita ut discurrerent, et dicerent: Non te lapidamus propter bonum opus, sed propter blasphemiam, et quia tu, cum homo sis, facis te Deum (Joan. X, 33), distinctionem posuit Dominus in ratione reddenda, quomodo se Deum aut dixisset aut intelligi vellet. Quem Pater san- ctificavit, inquit, et misit in hunc mundum, vos di- citis. Quia blasphemas, quia dixi. Filius Dei sum? (Ibid. v. 36.) Etiam heic Patrem habere se dixit. Filius est ergo, non Pater; Patrem enim confessus se fuisset, si Patrem se esse meminisset: et san- ctificatum se a suo Patre esse proponit. Dum ergo accipit sanctificationem a Patre, minor Patre est: minor autem Patre consequenter est, sed Filius (12). Pater enim si fuisset, sanctificationem dedisset, non accepisset.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
