Latin
29.65 to 29.76
Novatian, De Trinitate 29.65-76
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc idem (27) Apostolus: Non enim spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui exeo est (I Cor. II, 12). De hoc exsultat, et di- cit: Puto autem quia et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). De hoc dicit: Et Spiritus Propheta- rum (28) prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32). De hoc refert: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, atten- dentes spiritibus seductoribus, doctrinis doemoniorum, in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam ha- bentium conscientiam suam(I Tim. IV, 1). In hoc Spiritu positus nemo unquam dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3): nemo negavit Christum Dei Filium, aut repudiavit creatorem Deum: nemo contra Scripturas ulla sua verba depromit: nemo alia et sacrilega decreta constituit: nemo diversa jura conscribit. In hunc quisquis blasphemaverit, re- missionem non habet, non tantum in isto soeculo, ve- rum etiam nec in futuro (Matth. XII, 32), Hic in Apostolis Christo testimonium reddit, in Martyri- bus constantem fidem religionis ostendit, in Virgi- nibus admirabilem continentiam signatae castita- tis (29) includit, in caeteris incorrupta et inconta- minata doctrinae Dominicae jura custodit, haereticos destruit, perversos corrigit, infideles arguit, simulatores ostendit, improbos quoque corrigit, Ecclesiam incorruptam et inviolatam, perpetuae virginitatis et veritatis sanctitate custodit.