# De Trinitate 30.2.37-74

Novatian, De Trinitate, 30.2.37 to 30.2.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/30.2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/30.2.37

I, 1, 2). Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14). Et: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, …28). Et: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est su- per omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quid ergo dicemus? Numquid dues Deos Scriptura proponit? Quomodo ergo dicit, quia Deus unus est? Aut numquid non et Christus Deus est? Quomodo ergo, Dominus meus et Deus meus, Christo dictum est? Totum igitur hoc nisi cum propria venera- tione et legitima disputatione (39) teneamus, me- rito scandalum haereticis praebuisse credemur; non utique ex Scripturarum coelestium vitro quae nun- quam fallunt, sed humani erroris praesumptione, qua (40) haeretici esse voluerunt. Et in primis illud retorquendum in istos qui duorum nobis Deorum controversiam facere praesumunt. Scriptum est quod negare non possunt, quoniam unus est Dominus (Deut. VI, 4; Ephes. IV, 5). De Chirsto ergo quid sentium? Dominum esse, aut illum omnino non esse (41)? Sed Dominum illum omnino non dubi- tant: ergo si vera est illorum ratiocinatio, jam duo sunt Domini. Quomodo igitur jam secundum Scripturas, unus est Dominus (42)? Et: Magister unus (Matth. XXIII, 8, 10) Christus est dictus, alta- men legimus, quod Magister sit etiam apostolus Paulus (II Tim. I, 11). Non ergo jam unus Magi- ster: duos enim Magistros secundum ista colligi- mus. Quomodo igitur secundum Scripturas unus Magister Christus? Unus in Scripturis bonus dictus est Deus (Matth. XIX, 17; Marc. X, 18; Luc. XVIII, 19); sed iisdem (43) in Scripturis bonus etiam Christus positus est. Non igitur, si recte colligunt, unus bonus, sed etiam duo boni. Quo- modo igitur secundum Scripturarum fidem, unus bonus esse refertur? At si (44) non putant aliqua ratione offici posse ei quod unus Dominus est, per id quod est Dominus et Christus;

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
