# De Trinitate 31.2.1-15

Novatian, De Trinitate, 31.2.1 to 31.2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.1

Est ergo Deus Pater omnium institutor et creator, solos originem nesciens, invisibilis, immensus, immortalis, aeternus, unus Deus; cujus neque magnitudini, neque majestati, neque virtuti quid- quam non dixerim praeferri, sed nec comparari po- test (47). Ex quo, quando ipse voluit. Sermo Fi- lius natus est: qui non in sono percussi aeris, aut tono coactae de visceribus vocis accipitur; sed in substantia prolatae a Deo virtutis agnoscitur: cujus sacrae et divinae nativitatis arcana nec Apostolus didicit, nec Prophetes comperit, nec Angelus scivit, nec creatura cognovit; Filio soli nola sunt qui Pa tris secreta cognovit. Hic ergo, cum sit genitus a Patre, semper est in Patre. Semper autem sic dic…, ut non innatum, sed natum probem. Sed qui ante omne tempus est, semper in Patre fuisse dicendus est: nec enim tempus illi assignari potest, qui an- te tempus est. Semper enim in Patre: ne Pater non semper sit Pater: (48) quin et Pater illum etiam (quadam ratione) praecedit, qnod necesse est (49) (quodammodo) prior sit qua Pater sit. Quo- niam (aliquo pacto) antecedat necesse est eum qui habet originem, ille qui originem nescit. Simul ut hic minor sit, dum in illo esse scit, habens originem, quia nascitur (50); et per Patrem quodammodo (quamvis originem habet qua nascitur) vici- nus (51) in nativitate, dum ex eo Patre qui origi- nem solus non habet, nascitur. Hic ergo quando Pa- ter voluit, processit ex Patre: et qui in Patre fuit, processit ex Patre: et qui in Patre fuit, quia ex Pa- tre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit: substantia scilicet illa divina, cujus no- men est Verbum, per quod facta sunt omnia, et si- ne quo factum est nihil. Omnia enim post ipsum sunt, quia per ipsum sunt.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
