# De Trinitate 31.2.16-32

Novatian, De Trinitate, 31.2.16 to 31.2.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.16

Et merito ipse est ante omnia, sed post Patrem (52), quando per illum facta sunt omnia; qui processit ex eo, ex cujus voluntate facta sunt omnia. Deus utique procedens ex Deo, secundam personam efficiens post Patrem qua Filius; sed non eripiens illud Patri, quod unus est Deus. Si enim natus non fuisset, innatus com- paratus cum eo qui esset (53) innatus, aequatione in utroque ostensa, duos faceret innatos, et ideo duos faceret Deos. Si non genitus esset, collatus cum eo qui genitus non esset, et aequales inventi, duos Deus merito reddidissent non geniti; atque ideo duos Christus reddidisset Deos. Si sine origi- ne esset ut Pater, inventus, et ipse principium om- nium ut Pater, duo faciens principia, duos osten- disset nobis consequenter et Deos. Aut si et ipse Filius non esset, sed Pater generans de se alterum Filium, merito collatus cum Patre et tantus deno- tatus, duos Patres effecisset: et ideo duos approbas- set etiam Deos. Si invisibilis fuisset, cum invisibili collatus. par expressus, duos invisibiles ostendis- set; et ideo duos comprobasset et Deos. Si incomprehensibilis, si et caetera quaecunque sunt Patris, merito, dicimus, duorum Deorum quam isti confin- gunt, controversiam suscitasset. Nuncautem quidquid est, non ex se est, quia nec innatus est (54); sed ex Patre est, quia genitus est: sive dum Verbum est, sive dum Virtus est, sive dum Sapientia est, sive dum Lux est, sive dum Filius est, et quidquid horum est, dum non aliunde est, quam, sicut di- ximus jam superius, ex Patre; Patri suo originem suam debens, discordiam divinitatis de numero duorum Deorum facere non potuit, qui ex illo qui est unus Deus, originem nascendo contraxit. Quo genere dum et unigenitus est, et primogenitus ex illo est qui originem non habet, unus (55) est omnium rerum et principium et caput.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
