# De Trinitate 31.2.33-47

Novatian, De Trinitate, 31.2.33 to 31.2.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.33

Idcirco (56) unum Deum asseruit, quem non sub ullo prin- cipio aut initio, sed initium potius et principium rerum omnium comprobavit. Filius (57) autem ni- hil ex arbitrio suo gerit, nec ex consilio suo facit, nec a se venit, sed imperiis paternis omnibus et praeceptis obedit: ut quamvis probet illum nativi tas Filium (Hebr. V, 8), tamen morigera obedientia asserat illum paternae voluntatis, ex quo est, minis trum: ita dum se Patri in omnibus obtemperantem reddit, quamvis sit et Deus, unum tamen Deum Pa trem de obedientia sua ostendit, ex qui et originem traxit. Et ideo duos Deos (58) facere non potuit, quia nec duas origines fecit, qui ex eo qui originem non habet, principium nativitatis ante omne tem- pus accepit. Nam cum id sit principium caeteris quod innatum est (quod Deus solus Pater est qui extra originem est; ex quo hic est qui natus est), dum qui ex illo nascitur (59), merito ex eo venet qui originem non habet, principium probens illud esse ex quo ipse est; etiamsi Deus est qui natus est, unum tamen Deum ostendit, quem hic qui natus est, esse sine origine comprobavit. Est ergo Deus, sed in hoc ipsum genitus, ut esset Deus. Esi et Domi- nus, sed in hoc ipsum natus (60) ex Patre, ut esset Dominus. Est et (Isa. IX, 6) Angelus, sed ad annuntiandum magnum Dei consililum, ex Patre suo Angelus destinatus. Cujus (61) sic divinitas tra- ditur, ut non aut dissonantia aut inaequalitate (62) divinitatis duos Deos reddidisse videatur. Subjectis enim ei quasi Filio omnibus rebus a Patre, dum (I Cor. XV, 28) ipse cum his quae illi subjecta sunt, Patri suo subjicitur, Patris quidem sui Filius probatur; caeterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
