Latin
31.2.48 to 31.2.54
Novatian, De Trinitate 31.2.48-54
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo dum huic qui est Deus omnia substrata traduntur, et cuncta sibi subjecta Filius accepta refert Patri, totam divinitatis auctoritatem rursus Patri remittit; unus (63) Deus ostenditur ve- rus et aeternus Pater: a quo solo haec vis divinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem revolvitur. Deus quidem ostenditur Filius, cui divinitas tradita et porrecta conspicitur; et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa majestas atque divinitas ad Patrem qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa revertitur et retorquetur; ut merito Deus Pater omnium Deus sit, et principium ipsius quoque Filii sui (64), quem Dominum genuit: Filius autem caeterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater praeposuit quem genuit (I Tim. II, 5): ita Mediator Dei et hominum Christus Jesus omnis crea- turae subjectam sibi habens a Patre proprio potestatem qua Deus est; cum tota creatura subdita si- bi, concors Patri suo Deo inventus, unum et solum et verum Deum Patrem suum, manente in illo (65) quod etiam auditus est (Hebr. ,V, 7), breviter approbavit.